CHRSOBALANOS

CHRSOBALANOS
CHRSOBALANOS
h. e. Palmula aurea, memorata Galeno et Charitoni, quibusdam nux est myristica; Salmasio caryota palmula Babylonica, de qua Xenophon, Η῞δε ὄψις ἠλέκτρου οὐδὲν διέφερε, Aspectus eius ab electro nihil differt: Color autem electri aureus. Certe luteas quoque earyotas extare, firmat Diodorus, Τῇ δὲ χρόᾳ τοὺς μὲν μηλίνους, τους δὲ φοινικοῦς, τοὺς δὲ πορφυρίζοντας, alias luteas, alias puniceas, partim vero purpurascentes videri. Sucum decoctarum Antiqui dabant, ad recreandas vires renum, vesicae ac viscerum vitiis corrigendis: Stomacho etiam proderant ac internis ardoribus. Qua de re vide plura apud Salmas. praefatum ubi supra, p. 1321. et 1322.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”